Pregled posta

Adresa bloga: https://blog.dnevnik.hr/tiktak

Marketing

Tekstić...

Evo vam jedan tekstić koji je bio na natjecanju za klasične gimnazije (nemam pojma koje godine)
Uživajte...
Prije prevođenja obavezno kažite obitelji i prijateljima:

Ave,(ime),morituro/a te salutat !
Tacit pripovijeda događaj iz godine 27. koji se zbio u sabinskom gradu Fideni na Tiberu, pet milja
sjeverno od Rima: za vrijeme gladijatorske borbe srušio se amfiteatar i stradalo je mnogo ljudi.

Slibe.com - Free Image Picture Photo Hosting Service

M. Licinio, L. Calpurnio consulibus, ingentium bellorum cladem aequavit malum improvisum: eius initium simul et finis exstitit. Nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, utqui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione, sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset.
Adfluxere avidi talium, imperitante Tiberio procul voluptatibus habiti, virile et muliebre secus, omnis aetas, ob propinquitatem loci effusius; unde gravior pestis fuit, conferta mole, dein convulsa, dum ruit intus aut in exteriora effunditur immensamque vim mortalium, spectaculo intentos aut qui circum adstabant, praeceps trahit atque operit.
Et illi quidem quos principium stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere; miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum vita deseruerat; qui per diem visu, per noctem ululatibus et gemitu coniuges aut liberos noscebant.

Post je objavljen 30.03.2006. u 19:31 sati.